monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 51, 6
O furor hominum iunctus stultitiae, qui reliquerunt illud quod in Proverbiis dicitur: 'Audi fili sermonem patris tui, et ne abiicias legem matris tuae' , et conversi sunt ad errorem, et dicunt stulto, ut princeps sui sit; nec contemnunt res fatuatas, quae dicuntur a fatuo, sicut Scriptura testatur: 'Fatuus autem fatua loquitur, et cor eius vana intelligit' . Unde obsecro te, dilectissime, et quasi membris meis parcens, propter caritatem quam in te habeo, precor scribens et orans, ut impleas illud quod dicitur: 'Nonne odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam?' Inimica et digna odio Origenis verba sunt, et Deo repugnantia, et sanctis eius, et non ista sola quae dixi, sed et alia innumerabilia. Ne que enim nunc mihi propositum est adversus omnia Origenis dogmata disputare. Nihil mihi subripuit Origenes, nec in mea generatione fuit: nec propter aliquas res mundi et haereditatem, odium adversum illum, pugnasque suscepi: sed (ut simpliciter fatear) doleo, et val dedoleo, videns plurimos fratrum, et eorum praecipue, qui professionem habent non minimam, et in gradum quoque sacerdotii maximum pervenerunt, eius persuasionibus deceptos, et perversissima doctrina cibos factos esse diaboli: in quibus completum est illud, quod dicitur: 'Super omnem munitionem ludit, et escae eius electae, et congregavit sicut arenam captivitatem' . Te autem, frater, liberet Deus, et sanctum populum Christi, qui tibi creditus est, et omnes fratres qui tecum sunt, et maxime Ruffinum Presbyterum ab haeresi Origenis, et ab aliis haeresibus et perditione earum. Si enim propter unum verbum, aut duo quae contraria fidei sunt, multae haereses abiectae sunt ab Ecclesia, quanto magis hic inter haereticos habebitur, qui tantas perversitates, et tam mala dogmata contra fidem adinvenit, Deique et Ecclesiae hostis extitit? Inter multa enim mala etiam illud ausus est dicere, perdidisse imaginem Dei Adam, cum hoc in nullo penitus loco Scriptura significet. Si enim ita esset, nunquam omnia quae in mundo sunt, servirent semini Adam, id est, universo generi hominum: sicut et Iacobus Apostolus loquitur: 'Omnia domantur, et subiecta sunt humanae naturae .' Nunquam enim universa subiecta essent hominibus, si non haberent homines iuxta id quod universis imperarent, imaginem Dei. Coniungens autem atque consocians Scriptura divina gratiam benedictionis, quam Adam donaverat, et generationibus quae ex eo erant, ne qui forsitan maligna interpretatione auderent dicere, uni datam gratiam Dei, et illum solum factum esse ad imaginem Dei: quia plasmatus esset ex humo, et uxorem eius, quam creasset de costa viri: eos vero qui conciperentur in utero, et non ita nascerentur ut Adam, Dei non habere imaginem, statim per ordinem iungit, et dicit: 'Et vixit Adam ducentos triginta annos, et cognovit Evam uxorem suam, et peperit ei filium iuxta speciem et iuxta imaginem eius, et vocavit nomen eius Seth' . Rursumque in decima generatione post annos bis mille ducentos quadraginta duos, vindicans Deus imaginem suam, et ostendens, quod gratia quam dedisset hominibus perseveraret in eis, ait: 'Ne comederitis carnem in sanguinem , ego enim ulciscar sanguinem vestrum de manu omnis hominis effundentis illum: quia ad imaginem Dei feci hominem' . Nec non post alteras decem generationes usque ad Abraham, et ab Abraham usque ad David alias generationes quatuordecim, quae viginti quatuor generationes simul faciunt annos bis mille centum decem et septem: Spiritus Sanctus in tricesimo octavo psalmo, cum quereretur de omnibus hominibus, quod in vanitate ambularent, et peccatis essent obnoxii, loquitur: 'Verumtamen in imagine perambulat omnis homo' . Nec non post David, etiam sub Salomone filio eius, legimus tale quiddam super Dei imagine nominatum. Dicit enim in Sapientia, quae titulo eius inscribitur: 'Creavit Deus incorruptum hominem, et imaginem suae proprietatis dedit ei' . Et rursum post annos millenos centenos undenas plus minus, in novo legimus Testamento, quod non perdiderunt homines imaginem Dei. Iacobus enim Apostolus et frater Domini, cuius et supra meminimus, instruit nos, ne Origenis laqueis capiamur, habere hominem imaginem et similitudinem Dei. Nam cum de lingua hominis latius disputasset, adiecit: 'Instabile malum, in ipsa quippe benedicimus Deum patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei conditi sunt' . Paulus quoque vas electionis, et qui doctrinam Evangelicam sua praedicatione complevit, docet nos, quod homo ad imaginem, et similitudinem Dei conditus sit, dicens: 'Vir non debet nutrire comam, cum gloria et imago Dei sit' : imaginem simpliciter appellans suo nomine, similitudinem autem gloriae appellatione significans.